Saturday, August 18, 2007

Latin Antiphons and Closing Prayer for the Twentieth Sunday of the Year (Cycle C)

Ad I Vesperas - Ad Magnificat, ant.

Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?

Ad Laudes matutinas - Ad Benedictus, ant.

Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur!

Ad II Vesperas - Ad Magnificat, ant.

Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.



ORATIO

Deus, qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut, te in omnibus et super omnia diligentes, promissiones tuas, quae omne desiderium superant, consequamur. Per Dominum...

Labels: , ,

0 Comments:

Post a Comment

<< Home