Saturday, July 07, 2007

Latin Antiphons and Closing Prayer for Fourteenth Sunday of the Year (Cycle C)

Ad I Vesperas - Ad Magnificat, ant.

Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

Ad Laudes matutinas - Ad Benedictus, ant.

In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et requiescet super illam pax vestra.

Ad II Vesperas - Ad Magnificat, ant.

Gaudete et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in caelis, dicit Dominus.



ORATIO

Deus, qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti, fidelibus tuis sanctam concede laetitiam, ut, quos eripuisti a servitute peccati, gaudiis facias perfrui sempiternis. Per Dominum...

Labels: , ,

0 Comments:

Post a Comment

<< Home