Saturday, July 14, 2007

Latin Antiphons and Closing Prayer for the Fifteenth Sunday of the Year (Cycle C)

Ad I Vesperas - Ad Magnificat, ant.

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et proximum tuum sicut teipsum.

Ad Laudes matutinas - Ad Benedictus, ant.

Samaritanus quidam iter faciens, venit secus illum qui inciderat in latrones, et videns eum misericordia motus est et curavit vulnera eius.

Ad II Vesperas - Ad Magnificat, ant.

Quis tibi videtur proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? Et ait illi: Qui fecit misericordiam in illum. Vade et tu fac similiter.



ORATIO

Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire, veritatis tuae lumen ostendis, da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere, quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta sectari. Per Dominum...

Labels: , ,

0 Comments:

Post a Comment

<< Home